- CURRUS Triumphalis
- CURRUS Triumphalisinter Triumphi praecipua ornamenta, apud Romanos fuit, ritu ab Heroicis forte temporibus desumptê, namque apud Homerum magnos illos Duces, quadrigis proelium iniisse, et victum Hectorem ab Achille triumphabundô curru rapratum esse, legimus. Idem mos Persis; Unde Curtius, l. 4. in limine, ait: Darius, qni modo non bellantis more, sed triumphantis, curru sublimis vehebatur. Plin. l. 28. c. 4. et l. 35. c. 10. fecit et Alexandrum curru triumphantem: de Romanis res notissima. Fuit autem Currus triumphalis neque cisium, neque petoritum, neque carruca, nec carpentum, nec plaustrum, nec rheda, nec sarracum, nec epiredium, nec covinus, nec arcirma, nec arcera, ac ne thensa quidem, quae omnia Veteribus celebratissima sunt Curruum nomina, neque denique falcato currui similis erat, sed rotundae ad instar turris, ut ex Ioh. Zonara annotavit Turnebus, Adversar. l. 6. c. 16. Ex ebore eum factum fuisse, innuit Ovid. l. 4. Trist. Eleg. 2. v. 63.--- --- Currus spectabat eburnos.Fastigium bracteis decorabatur aureis; Hine Paulus Aemilius devictô, Perseô, in curru aureo triumphâsse dicitur, apud Eutropium, l. 4. Sic Constantinum insedisse aureo solum carpento, refert Ammian. l. 16. etc. Nec minus coronis, ac Imperatores ipsi militesque, ut et equi, ornari solebat. Claudian. de laudibus Stilicoms, l. 3. v. 20.--- --- --- Currumque secntusLaurigerum.Idem, ut victoriae aliquas notas populus oculis usurparet, sanguine respergebatur, L. Seneca, de Clem. l. 1. c. ult. in fin. Nullum, inquit, ornamentum Principis fastigiô dignius, quam illa corona ob cives servatos: non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bellô spolia. Virg. l. 11. Aen. v. 88.Ducunt et rutilô perfusos sanguine currus.Ducebatur a quatuor equis albis, cuius ritus originem Plut. in Camillo et Livius, 1. Dec. l. 5. a Camillo arcessunt: memorat Ovidius, de Arte l. 1. v. 214.Quatuor in niveis aureus ibis equis.Idque stante Republ. Mutati postea mores, et pro equis leones iunxit primus M. Antonius, civili bellô, post pugnam Pharsalicam, Plin. l. 8. c. 16. Pompeius M. elephantis primo hunc in finem Romae usus est, Idem l. 8. c. 2. Quem secuti sunt Caius Caesar Gallicô triumphô, Sueton. c. 37. Claudius, Sueton. c. 11. Domitians, Alexander Severus etc. ritus auctore Bacchô, quem de Indis triumphaturum, quatuor elephantos iugo submisisse, narrat Diodor. Siculus, Biblioth. l. 4. Anton. Heliogabalus triumphavit tigribus, ut Bacchum referret: leonibus, ut Martem: canibus, ut exemplô careret, apud Ael. Lamprid. c. 28. Aurelianus Aug. ad hostium timiditatem exprimendam cervis vectabatur, Fl. Vopiscus, c. 33. Denique Nero novô et portentoso exemplô equas hermaphroditas iunxit. Plin. l. 11. c. 49. At insolentius multo Susacus, an Sesostris, Aegypti Rex, devictos bellô a se Reges currui, cui insidebat, subiungere solitus est; Lucan. Pharsal. l. 10. v. 276.Venit ad Occasum, mundique extrema Sesoslris,Qui Pharios Regum currus cervicibus egit etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.